- LANGOBARDI
- LANGOBARDIdictifuêre varii Germaniae populi, ita enim Germanos ad Viadrum sitos Tac. Ann. l. 2. c. 45. et l. 11. c. 17. de morib. Germ. c. 40. cis Albim Strabo l. 7. p. 290. et Prol. vocant. Nec mirum, nomen hoc, quod promissae barbae hominem designat, nunc his, nunc illis hominibus. ab iis, ad quos accedunt, dari solere. Peculiariter autem dicti Langobardi, quorum ingens cum alibi, tum postremo in Italia potentatus fuit, iidem cum Winulis, a Germanorum populis originem ducentes, ab ins. quae Scandinavia dicitur, adventârunt, Paul. Warnefridus: E Gepidis autem orti sunt, qui ex Gothorum prosapia ipsi originem duxêre, et Burgundionum victores, venêre ad utramque Danubii ripam, multas per incursiones Romanis infesti. Eorum primus meminit Prosper Aquitanus, Theodosii temporibus, cum Regem sibi fecêre Agilmundum, circa A. C. 392. sedemqueve iis cum gentilibus Gepidis cis Danubium fuisse docet Procop. quam Pannoniam diserte nominat Paulus. Horum vi oppressi Gepidae, Anno 6. Iustini II. Imp. finem imperandi fecêre; victus praelio ab iisdem gener Iustini et Dux Bandarius: Mox a Narsete, quem Augusta ignominioso dicto offenderat, evocati, Alboino tum apud eos regnante; foedus cum eo fecêre: et cum Tiberius Iustino successisset, venêre in Italiam, atque ibi postquam aliquandiu, post mortem Clephonis Alboini filii, 30. Ducibus subfuissent, Regem sibi fecêre Autarichum, qui Autharius aliis dicitur: Hic magnis progressibus Tiberio Mauritioqueve imperantibus usi, tenuêre Italiam ferme omnem, exceptâ Româ, quam frustra obsedêrunt circa A. C. 577. ut et 593. 740. ac 753. ac Ravennâ, Exarchi sede. Duravit regnum hoc per 200. in Italia Annos, multaequeve illustres per Italiam familiae a Ducibus Langobardicis originem trahunt. Post Autharium Agilufus illis praefuit, cuius coniux Thendelinda Christiana maritum convertit, reliquosque mansuetiores reddidit. Agilulfo fil. Adoloaldus successit, circa A. C. 616. cui ob tyrannidem in 12. primores deturbato, Arlovaldus Arianus, cui uxor erat Agilulfi filia, fuffectus est, circa A. C. 624. Eo Decedente Gundeberga ux. Rotharim. Arianae haeresi pertinaciter itidem deditum, legit, qui Isacio victo, caesisqueve Romanis, duas provincias Imp. eripuit, legesqueve Longobardorum tabulis mandavit, circa A. C. 645. Rotharim excepit fil. Rodoladus,qui regni Anno quarto, ob adulterium, a suis trucidatus, successorem habuit Aripertum I. A. C. 654. quo Mortuo A. C. 659. Grimoaldus Dux Beneventanus, Bertaridum et Godebertum filios eius, de regno dissidentes, excussit; ei tamen A. C. 673. Mortuo successit Bertaridus exul, quem fil. Cunibertus secutus est, A. C. 689. cui successit fil. Luitpertus, sub tutela Asprandi, A. C. 701. Sed Regnibertus Taurinatium Dux ei regnum eripuit, ac ad Aripertum II. fil. transmisit A. C. 702. Hic, Asprando victo, Luitpertum necavit, Pontisiciqueve Alpes Cottias dedit dono. A. C. 704. Verum et ipse ab Arisprando, Bavaritis adiuto copiis caesus est A. C. 712. cui brevi post Mortuo fil. Luitprand. successit Anno eodem. Hic Paulo Exarcho Ravennam extorsit, brevi iterum amissam; Romam dein obsedit, regionibus Pontificiis vastatis, quod Papa Trasamundum Spolet. Duc. rebellem tradere nollet, a Car. Martello, ut obsidionem solveret, permotus: Obiit A. C. 744. Ratchilo successore: quo in coenobium se condente. frater Astulphus regnum suscepit, A. C. 752. qui Ravennâ captâ et Exarcho pulso, Exarchatui finem imposuit. Ei ab apro inter venandum occiso, Comes stabuli eius substitutus est Desiderius, quem exactis 18. Annis, cum Papae aomodum infestus esset, Car. Mag. debellavit, ipsoque secum cum coniugeabducto, ipsi regno Longobardico finem imposuit A. C. 774. mansit tamen regioni nomen, quae hodieque Lombardia vocatur. Solebant Longobardi cervicem ad occipitium usque radentes nudare, capillos vero a facie usque ad os dimissos, in utramque partem, in frontis discrimine dividebant. Vestimenta eis erant laxa, et maxime linea, ornata institis latioribus, vario colore contextis. Calceis utebantur ad summum pollicem pene apertis, et alternatim laqueis corrigiarum retentis. Postea vero coepêrunt hosis uti, super quas equitantes tubrugos, birreos mittebant: sed hoc de Rom. consuetudine traxêunt, Paul. Warnefrid. de gestis Longob. l. 4. c. 23. Hinc Longobaridicus: Unde leges Longobardicae, de quibus sic Henr. Spelman. Longobardi Saxonum erant colonia, quos Pannoniam occupantes in Italiam vocat Narses, circa A. C. 550. eorumque auxilio fretus Gothos in Italia delevit. Considunt deinde Langobardi in Italia, auctioresque facti quottidie, Regnum sibi atque iura instituunt. Hinc Anglo-Saxonum cum illorum legibus, ritibus, vocabulis analogia. Primo autem leges has solâ memoriâ et usu, ex more Lacedaemoniorum et Gentium vett. Borealium retinuêrunt, donec Rotharis Rex illas in codicem redegit, eumque Edictum appellari voluit 70. Anno post adventum gentis in Italiam: Quem Hermannus Contractus ad A. C. 627. reiucit. Harum legum aliis abrogatis, aliis emendatis; plurimas addidêrunt Principes subsequentes, Grimoaldus, Luitprandus Rachis et Aistulphus: Car. Mag. dein et Lud. Impp. etiam Lotharius Pipinus et iuniores, in singulis legum apicibus annotari, Vide eum in Gloss. Arch. Et plura de Langobardis, apud B. Rhenan. Rer. Germ. l. 1. ubi de eorum in Pannoniam dein in Italiam migratione l. 2. ubi de Francorum adversus eos victoria, et de Lingua eorum quae Germanica, pluribus agit ibidemque Othonem IC. Hug. Grot. Hist. Suec. Gotth. et Wandalorum, ut et in vocibus Longobardi et Longobardia: de regno autem Longobardorum, in voce Italia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.